- VALERIUS Omulus
- VALERIUS Omulusinter eos, qui Antonino Pio adversus Marcum iam Caesarem aliqua insusurrarent, memoratur Capitolino in Marco Antonino Philos. c 6. Et quidem is, quum Lucillam matrem Marci in viridario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit, Illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, et filis imperet, quod tamen apud Pium nibil valuit etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.